Pange Lingua (Canto Eucarístico)

Pange lingua gloriosi
Corporis mysterium
Sanguinisque pretiosi
Quem in mundi pretium
Fructus ventris generosi
Rex effudit gentium.

Nobis datus, nobis natus
Ex intacta Virgineet
in mundo conversatus
Sparso verbi semine,
Sui moras incolatus
Miro clausit ordine.

In supremae nocte coena
Recumbeus cum fratibus
observata lege plene
cibis in legalibus,
cibum turbae duodenae
se dat suis manibus.

Verbum caro, panem verum
Verbo carnen efficit:
Fitque sanguis Christi merum
Et si sensus déficit
Ad firmandum cor sincerum
Sola fides sufficit.

Tantum ergo Sacramentum
Veneremur cernui:
Et antiquum documentum
Novo ceda ritui:
Praestet fides suplementum
Sensuum defectui.

Genitori, genitoque
laus et jubilatio,
salus honor virtus quoque
sit et benedictio:
Procedenti ad utroque
Compar sit laudatio.

Panem de caelo praestí­tisti eis
Omne delectaméntum in se habéntem

Oremus: Deus qui nobis sub Sacraménto mirábili, pa­ssiónis tuae memóriam reli­quísti: tríbue quaésumus, ita nos Córporis et Sánguinis tui sacra mystéria venerári; ut redemptiónis tuae fructum in nobis iúgiter sentiámus. Qui vivis et regnas in saécu­la saeculórum. Amen.

Deja un comentario